— 260 —
C.
De iis quae ignem
exstinguunt.

      Atque ex his patet, ad ignis conservationem duo requiri:
primum, ut in eo sint particulae terrestres, quae,
a primo elemento impulsae, vim habeant impediendi,
ne ab aëre aliisve liquoribus supra ipsum positis suffocetur.
Loquor tantum de liquoribus supra ignem
— 261 —
positis: quia, cum sola sua gravitate versus illum ferantur,
nullum periculum est, ne ab iis qui infra ipsum
sunt, possit extingui. Sic flamma candelae inversae
obruitur a liquore qui alias eam conservat; et contra,
ignes alii fieri possunt, in quibus sint particulae terrestres
tam solidae, tam multae, ac tanto cum impetu
vibratae, ut ipsam aquam affusam repellant, et ab ea
exstingui non possint.
Descartes PPh 260-261