— 391 —
      Principium contradictionis, quod effertur propositione: impossibile est,
idem simul esse ac non esse
, re ipsa non est nisi definitio impossibilis; quicquid
enim sibi contradicit, s. quod simul esse ac non esse concipitur, vocatur impossibile.
Quo vero pacto statui potest, omnes veritates ad hanc definitionem
velut ad lapidem Lydium revocari oportere? Neque enim necesse est, ut quamlibet
veritatem ab oppositi impossibilitate vindices, neque, ut verum fatear, hoc
per se sufficit; non enim datur ab oppositi impossibilitate transitus ad veritatis
assertionem, nisi mediante dicto: cuiuscunque oppositum est falsum, illud est verum,
quod itaque cum principio contradictionis divisum habet imperium, prouti
ostensum in antecedentibus.
Kant ND 391