— 259 —
XCVI.
Quomodo ignis in ea
conservetur.

      Materia autem primi elementi, quae magna copia in
hac flamma reperitur, semper conatur egredi ex loco
in quo est, quia celerrime movetur; et quidem egredi
sursum versus, hoc est, se removeat a centro Terrae,
quia, ut supra dictum est, ipsis globulis

coelestibus, aëris meatus occupantibus,
est levior; et tum hi globuli,
tum omnes particulae terrestres
aëris circumjacentis, descendere conantur
in ejus locum, ideoque protinus
flammam suffocarent, si solo
primo elemento constaret. Sed particulae
terrestres, ab ellychnio FG assidue
egredientes, statim atque primo
elemento immersae sunt, ejus cursum
sequuntur, et occurrentes iis aëris
particulis, quae paratae erant ad descendendum in locum
flammae, ipsas repellunt, sicque ignem conservant.
Descartes PPh 259