— 7 PRAEF —
praefatio ad lectorem

      Quaestiones de Deo et mente humana jam ante paucis
attigi in Dissertatione de Methodo recte regendae
rationis et veritatis in scientiis investigandae
, gallice edita
anno 1637
, non quidem ut ipsas ibi accurate tractarem,
sed tantum ut delibarem, et ex lectorum judiciis
addiscerem qua ratione postea essent tractandae.
Tanti enim momenti mihi visae sunt, ut plus una vice
de ipsis agendum esse judicarem; viamque sequor ad
eas explicandas tam parum tritam, atque ab usu communi
tam remotam, ut non utile putarim ipsam in
gallico et passim ab omnibus legendo scripto fusius
docere, ne debiliora etiam ingenia credere possent
eam sibi esse ingrediendam.
Descartes Med 7 Praef