— 258 —
XCV.
Quomodo candela
ardeat.

      Consideremus, exempli causa, candelam accensam
AB, putemusque in omni spatio CDE, per quod ejus
flamma se extendit, multas quidem volitare particulas
cerae, vel cujuslibet alterius materiae oleagineae, ex
qua haec candela conflata est, multosque etiam globulos
— 259 —
secundi elementi, sed tam hos quam illos materiae
primi elementi sic innatare, ut ejus motu rapiantur;
et quamvis se mutuo saepe tangant et impellant, non
tamen omni ex parte suffulciant, quemadmodum solent
aliis in locis, ubi nullus est ignis.
Descartes PPh 258-259