— 258 —
XCIV.
Quomodo in cavitatibus
terrae ignis accendatur
.
      His autem omnibus modis, non tantum in terrae superficie,
sed etiam in ejus cavitatibus, ignis potest
accendi. Nam ibi spiritus acres crassarum exhalationum
meatus ita possunt pervadere, ut in iis flammam
accendant; et saxorum vel silicum fragmenta, secreto
aquarum lapsu aliisve causis exesa, ex cavitatum fornicibus
in substratum solum decidendo, tum aërem interceptum
magna vi possunt explodere, tum etiam silicum
collisione ignem excitare; atque ubi semel unum
corpus flammam concepit, facile ipsam etiam aliis
vicinis corporibus, ad eam recipiendam aptis, communicat.
Flammae enim particulae, istorum corporum
particulis occurrentes, ipsas movent et secum abducunt.
Sed hoc non tam spectat ad ignis generationem,
quam ad ejus conservationem; de qua deinceps est
agendum.
Descartes PPh 258