— 257 —
XCIII.
In calce aqua aspersa,
et reliquis.
      Eadem ratione credere licet, cum lapis excoquitur
in calcem, multos ejus meatus, solis antea globulis
secundi elementi pervios, adeo laxari, ut aquae particulas,
sed primo tantum elemento cinctas, admittant.
Atque, ut hic omnia simul complectar, quoties aliquod
corpus durum admistione liquoris alicujus incalescit,
existimo id ex eo fieri, quod multi ejus meatus sint
talis mensurae, ut istius liquoris particulas, sola materia
— 258 —
primi elementi cinctas, admittant. Nec disparem
rationem esse puto, cum unus liquor alteri liquori
affunditur: semper enim alteruter constat particulis
ramosis, aliquo modo implexis et nexis, atque ita
corporis duri vicem subit: ut de ipsis exhalationibus
paullo ante intellectum est.
Descartes PPh 257-258