— 256 —
Ita, exempli causa, si spatium quod

est inter duo corpora B et C, repraesentet
unum ex meatibus alicujus
herbae virentis, ac funiculi 1, 2, 3,
exiguis orbiculis circumdati, sumantur
pro particulis succorum sive
spirituum, a globulis secundi elementi
per ejusmodi meatus vehi solitis; spatium autem
inter corpora D et E sit alius meatus angustior herbae
— 257 —
siccescentis, quem subeuntes eaedem particulae 1, 2, 3,
non amplius secundum elementum, sed primum duntaxat
circa se habere possint: perspicuum est ipsas inter
B et C motum moderatum secundi elementi, sed inter
D et E motum celerrimum primi, sequi debere. Nec
refert, quod perexigua tantum quantitas istius primi
elementi circa ipsas reperiatur. Satis enim est, quod
ipsi totae innatent: quemadmodum videmus navem
secundo flumine delabentem, non minus facile ipsius
cursum sequi, ubi tam angustum est ut ejus ripas
utrimque fere attingat, quam ubi est latissimum. Sic
autem celeriter motae, multo plus habent virium ad
particulas corporum circumjacentium concutiendas,
quam ipsum primum elementum: ut navis etiam in
pontem aliumve obicem impingens, fortius illum quatit
quam aqua fluminis a quo defertur. Et idcirco in
duriores foeni particulas irruendo, facile ipsas separant
ab invicem, praesertim cum plures simul a diversis partibus
in eandem ruunt; cumque satis multas hoc pacto
disjungunt secumque abducunt, fit ignis; cum autem
concutiunt duntaxat, nondumque habent vim multas
simul ab invicem disjungendi, lente tantum foenum
calefaciunt et corrumpunt.
Descartes PPh 256-257