— 256 —
XCII.
In iis quae incalescunt
et non lucent: ut in
soeno incluso.

      Quod vero alicujus spiritus aut liquoris particulae,
meatus corporis duri, vel etiam liquidi, subeundo,
ignem aliquando possint excitare, ostendunt foenum
madidum alicubi conclusum, calx aqua aspersa, fermentationes
omnes, liquoresque non pauci Chymicis
noti, qui dum inter se permiscentur, incalescunt, ac
etiam aliquando inflammantur. Non enim alia ratio est
cur foenum recens, si recondatur antequam sit siccum,
paullatim incalescat, flammamque sponte concipiat,
quam quod multi spiritus vel succi, per herbarum viridium
poros ab earum radicibus versus summitates
fluere assueti, atque ibi vias ad mensuram suam accommodatas
habentes, maneant aliquandiu in herbis excisis;
quae, si interim angusto loco includantur, particulae
istorum succorum ex unis herbis in alias migrantes,
multos meatus in ipsis jam siccari incipientibus inveniunt,
paullo angustiores quam ut illos simul cum globulis
secundi elementi subire possint; ideoque per illos
fluentes, sola materia primi elementi circumdantur, a
qua celerrime impulsae, ignis agitationem acquirunt.
Descartes PPh 256