— 255 —
XCI.
In guttis aquae marinae,
in lignis putridis,
et similibus.

      At in guttis aquae marinae, cujus naturam supra explicuimus,
facile est videre quo pacto lux excitetur:
nempe, dum illae earum particulae quae sunt flexiles,
sibi muuto manent implexae, aliae quae sunt rigidae ac
laeves, vi tempestatis, alteriusve cujuslibet motus, ex
gutta excutiuntur, et spiculorum instar vibratae, facile
ex ejus vicinia globulos secundi elementi expellunt,
sicque lucem producunt. In lignis autem putridis, et
piscibus qui siccari incipiunt, et talibus, non aliunde
lucem oriri puto, quam quod in iis dum sic lucent,
— 256 —
multi sint meatus tam angusti, ut solum primum elementum
admittant.
Descartes PPh 255-256