— 254 —
XC.
In iis quae lucent et non
urunt: ut in stellis
cadentibus.

      Cum autem exhalationis particulae in corpus tam
crassum et viscidum coaluerunt, ut non ita disjungantur,
— 255 —
lucem duntaxat aliquam emittunt, similem illi
quae in lignis putridis, in piscibus sale conditis, in guttis
aquae marinae, et similibus solet apparere. Ex hoc
enim solo, quod globuli secundi elementi a materia
primi pellantur, fit lumen, ut ex supra dictis satis
patet. Cumque plurium particularum terrestrium simul
junctarum intervalla tam angusta sunt, ut soli primo
elemento locum dent, etsi forte hoc primum elementum
non satis habeat virium ad ipsas disjungendas,
facile tamen habet satis ad globulos secundi elementi
circumjacentes, actione illa quam pro lumine sumendam
esse diximus, impellendos. Et tales puto esse stellas
cadentes; saepe enim earum materia humi delapsa,
viscida et tenax esse deprehenditur: quanquam sane
non sit certum, fuisse illam ipsam viscidam materiam,
quae habuit lucem: potuit enim esse aliqua tenuis
flamma ei adhaerens.
Descartes PPh 254-255