— 254 —
LXXXIX.
In fulmine, in stellis
trajicientibus.

      Et quidem in fulmine, vel fulgetris, caussa quae
plures exhalationes simul compingit, manifesta est,
propter unius nubis in aliam lapsum. In aëre autem
tranquillo, una exhalatione frigore densata et quiescente,
facile alia, ex loco calidiore adveniens, aut
particulis ad motum aptioribus constans, aut etiam
aliquo leni vento impulsa, in ejus poros impetum facit,
atque ex iis secundum elementum expellit; cumque
particulae prioris exhalationis nondum tam arcte simul
junctae sunt, quin hoc aliarum impetu disjungi possint,
hoc ipso in flammam erumpunt: qua ratione stellas
trajicientes accendi puto.
Descartes PPh 254