— 49 —
Scholium II.

      Non dubito, quin omnibus, qui de rebus confuse judicant, nec
res per primas suas causas noscere consueverunt, difficile sit, demonstrationem
7. Prop. concipere; nimirum quia non distinguunt
inter modificationes substantiarum, et ipsas substantias, neque
sciunt, quomodo res producuntur. Unde fit, ut principium, quod
res naturales vident, substantiis affingant; qui enim veras
rerum causas ignorant, omnia confundunt, et sine ulla mentis repugnantia
tam arbores, quam homines, loquentes fingunt, et homines
tam ex lapidibus, quam ex semine, formari, et quascunque
formas in alias quascunque mutari, imaginantur. Sic etiam, qui
naturam divinam cum humana confundunt, facile Deo affectus humanos
tribuunt, praesertim quamdiu etiam ignorant, quomodo affectus
— 50 —
in mente producuntur. Si autem homines ad naturam substantiae
attenderent, minime de veritate 7. Prop. dubitarent; imo
haec Prop. omnibus axioma esset, et inter notiones communes numeraretur.
Nam per substantiam intelligerent id, quod in se est, et
per se concipitur, hoc est, id cujus cognitio non indiget cognitione
alterius rei. Per modificationes autem id, quod in alio est, et quarum
conceptus a conceptu rei, in qua sunt, formatur: quocirca
modificationum non existentium veras ideas possumus habere;
quanqoquidem, quamvis non existant actu extra intellectum, earum
tamen essentia ita in alio comprehenditur, ut per idem concipi possint.
Verum substantiarum veritas extra intellectum non est, nisi in
se ipsis, quia per se concipiuntur. Si quis ergo diceret, se claram, et
distinctam, hoc est, veram ideam substantiae habere, et nihilominus
dubitare, num talis substantia existat, idem hercle esset, ac si diceret,
se veram habere ideam, et nihilominus dubitare, num falsa
sit (ut satis attendenti fit manifestum); vel si quis statuat, substantiam
creari, simul statuit, ideam falsam factam esse veram, quo sane
nihil absurdius concipi potest; adeoque fatendum necessario est,
substantiae existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam esse veritatem.
Spinoza E 49-50