— 253 —
LXXXVIII.
Quomodo a diversorum
corporum mistura.

      Quanquam sane vix unquam iste solus motus ibi est
ignis caussa; nam fere semper aëri admiscentur exhalationes,
quarum talis est natura, ut facile vel in flammam,
vel saltem in corpus lucidum vertantur. Atque
— 254 —

hinc ignes fatui circa Terram, et fulgetrae in nubibus,
et stellae trajicientes et cadentes in alto aëre excitantur.
Descartes PPh 253-254