— 253 —
LXXXVII.
Quomodo a solo motu
valde violento.

      Quippe nihil refert, a qua caussa particulae terrestres
celerrime moveri primum incipiant. Sed quamvis antea
fuerint sine motu, si tantum innatent materiae primi
elementi, ex hoc solo protinus celerrimam agitationem
acquirunt: eadem ratione qua navis, nullis funibus
alligata, in aqua torrente esse non potest, quin
simul cum ipsa feratur. Et quamvis eae terrestres particulae
nondum primo elemento sic innatent, si tantum
a qualibet alia causa satis celeriter agitentur, hoc ipso
se mutuo, et globulos secundi elementi circa se positos,
ita excutient, ut statim ei innatare incipiant; et porro
ab illo in motu suo conservabuntur. Quamobrem omnis
motus valde concitatus sufficit ad ignem excitandum.
Et talis in fulmine ac turbinibus solet reperiri,
cum scilicet nubes excelsa, in aliam humiliorem ruens,
aërem interceptum explodit, ut in Meteoris explicui.
Descartes PPh 253