— 253 —
LXXXVI.
Quomodo ex collectione
radiorum Solis.

      Accenditur etiam ignis ope speculi concavi, vel
vitri convexi, multos Solis radios versus eundem aliquem
locum dirigentis. Quamvis enim istorum radiorum
actio globulos secundi elementi pro subjecto suo
habeat, multo tamen concitatior est ordinario eorum
motu, et cum procedat a materia primi elementi, ex
qua Sol est conflatus, satis habet celeritatis ad ignem
excitandum, radiique tam multi simul colligi possunt,
ut satis etiam habeant virium, ad particulas corporum
terrestrium eadem ista celeritate agitandas.
Descartes PPh 253