— 49 —
Propositio VIII.

      Omnis substantia est necessario infinita.
Demonstratio.

      Substantia unius attributi non, nisi unica, existit (per Prop. 5.), et
ad ipsius naturam pertinet existere (per Prop. 7.). Erit ergo de ipsius
natura, vel finita, vel infinita existere. At non finita. Nam (per
Defin. 2.
) deberet terminari ab alia ejusdem naturae, quae etiam necessario
deberet existere (per Prop. 7.) adeoque darentur duae substantiae
ejusdem attributi, quod est absurdum (per Prop. 5.). Existit
ergo infinita. Q.E.D.
Scholium I.

      Cum finitum esse revera sit ex parte negatio, et infinitum absoluta
affirmatio existentiae alicujus naturae, sequitur ergo ex sola 7.
Prop. omnem substantiam debere esse infinitam. <Want indien men
de zelfstandigheit eindig stelde, zo zou men in haar natuur ten
deel het wezentlijk te zijn Existere ontkennen Negare; 't welk
(volgens de gezeide voorstelling) ongerijmt is>.
Spinoza E 49