— 251 —
LXXXIV.
Quomodo ex silicibus
excutiatur.
      Sed ut haec accuratius intelligantur, consideremus
primo varios modos quibus ignis generatur, deinde
omnia quae ad ejus conservationem requiruntur, ac

denique, quales sint ejus effectus. Nihil usitatius est,
quam ut ex silicibus ignis excutiatur; hocque ex eo
fieri existimo, quod silices sint satis duri et rigidi,
simulque satis friabiles. Ex hoc enim quod sint duri et
— 252 —
rigidi, si percutiantur ab aliquo corpore etiam duro,
spatia quae multas eorum particulas interjacent, et a
globulis secundi elementi solent occupari, solito fiunt
angustiora, et ideo isti globuli exsilire coacti, nihil praeter
solam materiam primi elementi circa illas relinquunt;
deinde ex eo quod sint friabiles, simul ac istae
silicum particulae non amplius ictu premuntur, ab invicem
dissiliunt, sicque materiae primi elementi, quae
sola circa ipsas reperitur, innatantes, ignem componunt.
Ita, si A sit silex, inter cujus anteriores particulas
globuli secundi elementi conspicui sunt, B repraesentabit
eundem silicem, cum ab aliquo corpore duro
percutitur, et ejus meatus angustiores facti, nihil
amplius nisi materiam primi elementi possunt continere;
C vero eundem jam percussum, cum quaedam
ejus particulae ab eo separatae, ac solam materiam primi
elementi circa se habentes, in ignis scintillas sunt
conversae.
LXXXV.
Quomodo ex lignis
siccis.

      Si lignum, quantumvis siccum, hoc pacto percutiatur,
non idcirco scintillas ita emittet, quia cum non
adeo durum sit, prima ejus pars quae corpori percutienti
occurrit, flectitur versus secundam, eamque attingit,
priusquam haec secunda flecti incipiat versus tertiam.
Sicque globuli secundi elementi non eodem tempore
ex multis eorum intervallis, sed successive nunc
ex uno, nunc ex alio discedunt. Atqui si hoc lignum
aliquandiu et satis valide fricetur, inaequalis ejus particularum
agitatio et vibratio, quae oritur ex ista frictione,
potest ex pluribus earum intervallis globulos
secundi elementi excutere, simulque ipsas ab invicem
disjungere, atque ita in ignem mutare.
Descartes PPh 251-252