— 49 —
Propositio VII.

      Ad naturam substantiae pertinet existere.
Demonstratio.

      Substantia non potest produci ab alio (per Coroll. Prop. praeced.)
erit itaque causa sui, id est (per Defin. 1.), ipsius essentia involvit
necessario existentiam, sive ad ejus naturam pertinet existere.
Q.E.D.
Spinoza E 49