— 250 —
LXXXIII.
Cur egeat alimento.
      Ac praeterea particulae terrestres, in globulos istos
impingentes, non possunt ab iis impediri, ne ulterius
pergant, et egrediendo ex eo loco in quo primum elementum
suas vires exercet, ignis formam amittant,
— 251 —
abeantque in fumum. Quapropter nullus ibi ignis diu
remaneret, nisi eodem tempore aliquae ex istis particulis
terrestribus, in aliquod corpus aëre crassius impingendo,
alias satis solidas particulas ab eo disjungerent,
quae prioribus succedentes, et a materia primi
elementi abreptae, novum ignem continuo generarent.
Descartes PPh 250-251