— 249 —
LXXX.
De natura ignis, ejusque
ab aëre diversitate.

      Sed hic superest ut dicam, quo pacto in istis cavitatibus
flamma possit accendi, simulque ut explicem
ignis naturam. Particulae terrestres, cujuscunque sint
magnitudinis aut figurae, cum singulae seorsim primi
elementi motum sequuntur, ignis formam habent; ut
etiam habent aëris formam, cum inter globulos secundi
elementi volitantes, eorum agitationem imitantur.
Sicque prima et praecipua inter aërem et ignem differentia
est, quod multo celerius hujus quam illius particulae
agitentur. Jam enim supra satis ostensum est,
motum materiae primi elementi multo celeriorem esse
quam secundi. Sed alia etiam est permagna differentia,
quod etsi crassiores tertii elementi particulae, quales
sunt eae quibus constant vapores argenti vivi, possint
aëris formam induere, non tamen ad ejus conservationem
sint necessariae, ac contra ille purior sit, minusque
corruptioni obnoxius, cum solis minutissimis particulis
constat. Crassiores enim, nisi calore continuo
agitentur, pondere suo deorsum labentes, sponte exuunt
ejus formam. Ignis autem, sine crassiusculis corporum
— 250 —
terrestrium particulis, quibus alatur et renovetur,
esse non potest.
LXXXI.
Quomodo primum
excitetur.

      Cum enim globuli secundi elementi occupent omnia
intervalla circa Terram, quae satis magna sunt ad illos
capiendos, et sibi mutuo omnes ita incumbant, ut uni
absque aliis moveri non possint (nisi forte circulariter
circa proprium axem), quamvis materia primi elementi,
omnes exiguos angulos a globulis istis relictos replens,
in ipsis quam-celerrime moveatur, si tamen non
habeat plus spatii, quam quod in istis angulis continetur,
non potest ibi habere satis virium ad particulas
terrestres, quae omnes a se mutuo et a globulis secundi
elementi sustinentur, secum rapiendas, nec proinde ad
ignem generandum. Sed ut ignis alicubi primum excitetur,
debent aliqua vi expelli globuli coelestes, ab intervallis
nonnullarum particularum terrestrium, quae
deinde ab invicem disjunctae, atque in sola materia
primi elementi natantes, celerrimo ejus motu rapiantur
et quaquaversus impellantur.
LXXXII.
Quomodo conservetur.
      Utque ille ignis conservetur, debent istae particulae
terrestres esse satis crassae, solidae, atque ad motum
aptae, ut a materia primi elementi sic impulsae, vim habeant
globulos coelestes, a loco illo in quo est ignis,
et in quem redire parati sunt, repellendi; atque ita
impediendi ne globuli isti rursus ibi occupent intervalla
primo elemento relicta, sicque vires ejus frangendo
ignem exstinguant.
Descartes PPh 249-250