— 249 —
LXXIX.
Cur plures concussiones
fieri soleant in
terrae motu: sicque
per aliquot horas aut
dies interdum duret.

      Denique, durat aliquando terrae-motus per aliquot
horas, aut dies; quia non una tantum continua cavitas
esse solet, in qua pingues et inflammabiles fumi
colliguntur, sed plures diversae, terra multo sulphure
aut bitumine satura disjunctae; cumque exhalatio in
unis accensa terram semel concussit, aliqua mora intercedit,
priusquam flamma, per meatus sulphure oppletos,
ad alias possit pervenire.
Descartes PPh 249