— 9 —
Sed quia, dum curamus eum consequi, et operam damus,
ut intellectum in rectam viam redigamus, necesse est vivere, propterea
ante omnia cogimur quasdam vivendi regulas, tanquam
bonas, supponere, has scilicet.
      I. Ad captum vulgi loqui, et illa omnia operari, quae nihil
impedimenti adferunt, quominus nostrum scopum attingamus.
Nam non parum emolumenti ab eo possumus acquirere, modo
ipsius captui, quantum fieri potest, concedamus; adde, quod
tali modo amicas praebebunt aures ad veritatem audiendam.
      II. Deliciis in tantum frui, in quantum ad tuendam valetudinem
sufficit.
      III. Denique tantum nummorum, aut cujuscunque alterius
rei quaerere, quantum sufficit ad vitam, et valetudinem sustentandam,
et ad mores civitatis, qui nostrum scopum non oppugnant, imitandos.
      Hisce sic positis, ad primum, quod ante omnia faciendum est,
me accingam, ad emendandum scilicet intellectum, eumque
— 10 —
aptum reddendum ad res tali modo intelligendas, quo opus est,
ut nostrum finem assequamur. Quod ut fiat, exigit ordo, quem
naturaliter habemus, ut hic resumam omnes modos percipiendi,
quos hucusque habui ad aliquid indubie affirmandum, vel negandum,
quo omnium optimum eligam, et simul meas vires, et
naturam, quam perficere cupio, noscere incipiam.
Spinoza TIE 9-10