— 248 —
LXXVIII.
Cur ex quibusdam
montibus ignis erumpat.

      Contingit etiam aliquando, cum hi motus fiunt,
ut parte terrae disjecta et aperta, flamma per juga montium
coelum versus erumpat. Idque ibi potius fit, quam
in humilioribus locis: tum quia sub montibus plures
sunt cavitates, tum etiam, quia magna illa fragmenta,
quibus constat terra exterior, in se invicem reclinata,
faciliorem ibi praebent exitum flammae, quam in ullis
aliis locis. Et quamvis claudatur terrae hiatus, simul
ac flamma hoc pacto ex eo erupit, fieri potest, ut tanta
sulphuris aut bituminis copia ex montis visceribus ad
ejus summitatem expulsa sit, ut ibi longo incendio
sufficiat. Novique fumi postea in iisdem cavitatibus
rursus collecti, et accensi, facile per eundem hiatum
— 249 —
erumpunt; unde fit, ut montes nonnulli crebris ejusmodi
incendiis sint infames, ut Aetna Siciliae, Vesuvius
Campaniae, Hecla Islandiae, etc.
Descartes PPh 248-249