— 248 —
LXXVII.
Quomodo fiat terrae
motus.

      Sed cum celerius agitantur, quam ut ita in oleum
verti possint, si forte in rimas et cavitates terrae magna
copia affluant, pingues ibi et crassos fumos componunt,
non absimiles iis qui ex candela recens exstincta
egrediuntur; ac deinde, si quae forte ignis
scintilla in istis cavitatibus excitetur, illi fumi protinus
accenduntur, atque subito rarefacti, omnes carceris
sui parietes magna vi concutiunt, praesertim cum
multi spiritus ipsis sunt admisti: et ita oriuntur terrae
motus.
Descartes PPh 248