— 247 —
LXXVI.
De sulphure, bitumine,
argilla, oleo.

      Exhalationum particulae tenuissimae, quales paullo
ante descriptae sunt, nihil nisi purum aërem solae
componunt, sed tenuioribus spirituum particulis facile
— 248 —
annectuntur, illasque ex laevibus et lubricis ramosas
reddunt; ac deinde hae ramosae, succis acribus ac metallicis
quibusdam particulis admistae, sulphur constituunt;
et admistae particulis terrae, multis etiam ejusmodi
succis gravidae, faciunt bitumen; et cum solis
particulis terrae conjunctae, faciunt argillam; et denique
solae, in oleum vertuntur, cum earum motus ita
languescit, ut sibi mutuo plane incumbant.
Descartes PPh 247-248