— 246 —
LXXII.
Quomodo metalla ex
terra interiore ad exteriorem
perveniant,
et quomodo minium
fiat.

      Sic etiam vapores argenti vivi, terrae rimulas et
majusculos meatus perreptando, particulas aliorum
metallorum sibi admistas in iis relinquunt, et ita illam
auro, argento, plumbo, aliisque impraegnant; ipsique
deinde ob eximiam suam lubricitatem ulterius pergunt,
aut deorsum relabuntur; aut etiam aliquando
ibi haerent, cum meatus per quos regredi possent, sulphureis
exhalationibus impediuntur. Atque tunc ipsae
argenti vivi particulae, minutissima istarum exhalationum
— 247 —
quasi lanugine vestitae, minium componunt. Ac
denique spiritus et exhalationes, nonnulla etiam metalla,
ut aes, ferrum, stibium, ex terra interiore ad
exteriorem adducunt.
LXXIII.
Cur non in omnibus
terrae locis metalla
inveniantur.

      Notandumque est, ista metalla fere tantum ascendere
ex iis partibus terrae interioris, quibus fragmenta
exterioris immediate conjuncta sunt. Ut ex gr in hac
figura, ex 5 versus v, quia per aquas evehi non possunt.
Unde fit, ut non passim omnibus in locis metalla
reperiantur.
LXXIV.
Cur potissimum inveniantur
in radicibus
montium, versus Meridiem
et Orientem.

      Notamdum etiam, haec metalla per terrae venas versus
radices montium solere attolli, ut hic versus v,
ibique potissimum congregari, quia ibidem terra pluribus
rimis quam in aliis locis fatiscit; et quidem in
iis montium partibus, quae Soli meridiano vel Orienti
obversae sunt, magis quam in aliis congregari, quia
major ibi est calor, cujus vi attolluntur. Et ideo etiam
in illis praesertim locis a fossoribus quaeri solent.
LXXV.
Fodinas omnes esse in
terra exteriore; nex
posse unquam ad interiorem
fodiendo
perveniri.

      Neque putandum est, ulla unquam fodiendi pertinacia,
usque ad interiorem terram posse perveniri:
tum quia exterior nimis est crassa, si ad hominum vires
comparetur; tum praecipue propter aquas intermedias,
quae eo majore cum impetu salirent, quo profundior
esset locus in quo primum aperirentur earum
venae, fossoresque omnes obruerent.
Descartes PPh 246-247