— 246 —
LXXI.
Quomodo ex varia eorum
mistura, varia
lapidum, aliorumque
fossilium genera oriantur.

      Et quidem spiritus majori vi sic volant, et facilius
angustos quosque terrae meatus pervadunt, atque ipsis
intercepti firmius haerent, et ideo duriora corpora
efficiunt, quam exhalationes aut vapores. Cumque
permagna inter haec tria sit diversitas, pro diversitate
particularum ex quibus constant, multa etiam ex ipsis
lapidum, aliorumque fossilium non transparentium genera
oriuntur, cum in angustis terrae meatibus inclusa
haerent, ipsiusque particulis permiscentur; et multa
genera fossilium transparentium, atque gemmarum,
cum in rimis et cavitatibus terrae primum in succos
colliguntur, et deinde paulatim, maxime lubricis et
fluidis eorum particulis abeuntibus, reliquae sibi mutuo
adhaerescunt.
Descartes PPh 246