— 9 —
Unde quisque
jam poterit videre, me omnes scientias ad unum finem e, et
scopum velle dirigere, scilicet, ut ad summam humanam, quam
diximus, perfectionem perveniatur; et sic omne illud, quod in
scientiis nihil ad finem <et scopum> nostrum nos promovet, tanquam
inutile erit rejiciendum, hoc est, ut uno verbo dicam, omnes
nostrae operationes, simul et cogitationes ad hunc sunt dirigendae
finem.
Spinoza TIE 9