— 245 —
LXX.
De vaporibus, spiritibus,
et exhalationibus
a terra interiore
ad exteriorem ascendentibus.

      Praeter vapores ex aquis sub terra latentibus eductos,
multi etiam spiritus acres, et oleagineae exhalationes,
nec non vapores argenti vivi, aliorum metallorum
particulas secum vehentes, ex terra interiori ad exteriorem
ascendunt: atque ex diversis eorum misturis
omnia fossilia componuntur. Per spiritus acres
— 246 —
intelligo particulas succorum acrium, nec non etiam
salium volatilium, ab invicem sejunctas, et tam celeriter
se commoventes, ut vis qua in omnes partes moveri
perseverant, praevaleat eorum gravitati. Per exhalationes
autem intelligo particulas ramosas, tenuissimas,
oleagineae materiae, sic etiam motas. Quippe in
aquis, et aliis succis, et oleis, particulae tantum repunt;
sed in vaporibus, spiritibus, et exhalationibus, volant.
Descartes PPh 245-246