— 245 —
LXVIII.
Cur etiam ex quibusdam
montibus sal effodiatur.

      Atque hinc etiam potest intelligi, quo pacto in montibus
nonnullis, magnae salis moles instar lapidum
concreverint. Quippe, aqua maris eo ascendente, ac
particulis flexilibus aquae dulcis ulterius pergentibus,
solum sal in cavitatibus, quae casu ibi fuerunt, remansit,
ipsasque implevit.
LXIX.
De nitro aliisque salibus,
a sale marino
diversis.

      Sed et aliquando salis particulae nonnullos satis angustos
terrae meatus pervadunt, atque ibi nonnihil de
figura et quantitate sua deperdentes, in nitrum, vel
sal ammoniacum, vel quid simile mutantur. Quinetiam
plurimae terrae particulae oblongae, non ramosae,
ac satis rigidae, ab origine sua nitri et aliorum salium
formas habuerunt. Neque enim in alio sitae sunt
eae formae, quam quod illorum particulae sint oblongae,
non flexiles, nec ramosae, ac prout de caetero variae
sunt, varias salis species componunt.
Descartes PPh 245