— 244 —
LXVII.
Cur in quibusdam puteis
aqua sit salsa.

      Sed tamen non valde mirabimur, si forte in quibusdam
puteis, a mari valde remotis, multum salis
reperiatur. Cum enim terra multis rimis fatiscat, fieri
facile potest, ut aqua salsa non percolata usque ad
illos puteos perveniat: sive quia maris superficies
aeque alta est atque ipsorum fundus; sive etiam quia,
— 245 —
ubi viae sunt satis latae, facile salis particulae a particulis
aquae dulcis per corporis duri declivitatem sursum
attolluntur. Ut experiri licet

in vase, cujus labra nonnihil
sint repanda, quale est
ABC: dum enim aqua salsa
in eo evaporatur, omnes
ejus orae salis crusta vestiri
solent.
Descartes PPh 244-245