— 244 —
LXVI.
Cur fontes non sint salsi,
nec mare dulcescat.

      Et quamvis mare sit salsum, solae tamen aquae dulcis
particulae in fontes ascendunt, quia nempe sunt tenues
ac flexiles, particulae autem salis, cum sint rigidae
ac durae, nec facile in vapores mutari, nec ullo modo
per obliquos terrae meatus transire possunt. Et quamvis
assidue istae aqua dulcis in mare per flumina revertatur,
non ideo mare dulcescit, quia semper aequalis
quantitas salis in eo manet.
Descartes PPh 244