— 242 —
LXIV.
De Terra exteriore, et
de origine fontium.

      Jam vero consideremus Terram exteriorem E, cujus
fragmenta quaedam sub mari delitescunt, alia in campos
extenduntur, alia in montes attolluntur. Et notemus
inprimis, quam facile in ea possit intelligi, quo
pacto fontes et flumina oriantur; et quamvis semper
in mare fluant, nunquam tamen ipsorum aqua deficiat,
nec mare augeatur aut dulcescat. Quippe, cum
— 243 —
infra campos et montes magnae sint cavitates aquis
plenae, non dubium est, quin multi quotidie vapores,
hoc est, aquae particulae vi caloris ab invicem disjunctae
ac celeriter motae, usque ad exteriorem camporum
superficiem atque ad summa montium juga
perveniant; videmus enim etiam plerosque istiusmodi
vapores ulterius usque ad nubes attolli, ac facilius
per terrae meatus ascendunt, ab ejus particulis suffulti,
quam per aërem, cujus fluidae ac mobiles particulae
ipsos ita fulcire non possunt. Postquam autem
isti vapores sic ascenderunt, frigore succedente torpescunt,
et amissa vaporis forma rursus in aquam vertuntur;
quae aqua descendere non potest per eosdem
illos meatus, per quos vapor ascendit, quia sunt nimis
angusti; sed aliquanto latiores vias invenit, in
intervallis crustarum sive corticum, quibus tota exterior
terra conflata est; quae viae ipsam oblique secundum
vallium et camporum declivitatem deducunt.
Atque ubi istae subterraneae aquarum viae in superficie
montis, vel vallis, vel campi terminantur, ibi
fontes scaturiunt, quorum rivi multi simul congregati
flumina componunt, et per decliviores exterioris terrae
superficiei partes in mare labuntur.
LXV.
Cur mare non augeatur
ex eo, quod flumina
in illud fluant.

      Quamvis autem assidue multae aquae ex montibus
versus mare fluant, nunquam tamen idcirco cavitates
ex quibus ascendunt, possunt exhauriri, nec mare augeri.
Haec enim terra exterior non potuit modo paullo
ante descripto generari, nempe ex fragmentis corporis
— 244 —
E in superficiem corporis C cadentibus, quin aqua
D multos sibi patentissimos meatus sub istis fragmentis

retinuerit: per quos tanta semper ejus quantitas a
mari versus radices montium redit, quanta ex montibus
egreditur. Atque ita, ut animalium sanguis in
eorum venis et arteriis, sic aqua in terrae venis et in
fluviis circulariter fluit.
Descartes PPh 242-244