— 242 —
LXIII.
De Chymicorum principiis;
et quomodo
metalla in fodinas
ascendant.

      Atque sic tria hic habemus, quae pro tribus vulgatis
Chymicorum principiis, sale, sulphure ac Mercurio,
sumi possunt: sumendo scilicet succum acrem pro sale,
mollissimos ramulos oleoagineae materiae pro sulphure,
ipsumque argentum vivum pro illorum Mercurio. Credique
potest omnia metalla ideo tantum ad nos pervenire,
quod acres succi, per meatus corporis C fluentes,
quasdam ejus particulas ab iis disjungant, quae
deinde materia oleaginea involutae atque vestitae, facile
ab argento vivo calore rarefacto sursum rapiuntur, et
pro diversis suis magnitudinibus ac figuris, diversa
metalla constituunt. Quae fortasse singula descripsissem
hoc in loco, si varia experimenta, quae ad certam
eorum cognitionem requiruntur, facere hactenus licuisset.
Descartes PPh 242