— 242 —
LXII.
De materia oleaginea
bituminis, sulphuris,
etc.

      Particulae autem molliores, quales sunt pleraeque
ex terra exteriori E delapsae, nec non etiam eae aquae
dulcis, ibi penitus elisae, tam tenues evadunt, ut motu
materiae primi elementi discerpantur, atque in multos
minutissimos et quam-maxime flexiles ramulos dividantur:
qui ramuli, terrestribus aliis particulis adhaerentes,
componunt sulphur, bitumen, et alia omnia
pinguia sive oleaginea, quae in fodinis reperiuntur.
Descartes PPh 242