— 9 —
      Qui gravissimi viri praeclaris distincti insignibus heic ab
dextera consident, est publica eruditio, quam augustus Caesar
Carolus VI Austrius, rex Hispaniarum, vobis erudiendis heic
habet instructam: ut, quales virtute ad imperii romani regnorumque
tutelam fortissimos belli duces per campos et acies
sibi paravit, tales sapientia ex vobis in hac umbra comparet
— 10 —
ad eorumdem beatitudinem: quo vos invitat, et compluribus
in vos legum irrogatis beneficiis, et praeclaris honoribus huic
militiae palatinae tua potissimum caussa collatis, studiosa literarum
iuventus, o spes altera reipublicae, o altera praecipua
summi principis cura. Cui administrans qui pro rege hoc
regnum summa virtute et sapientia feliciter moderatur, excellentissimus
comes Aloysius Thomas de Harrach, ita hanc
studiorum universitatem enixe fovet, eique ita prolixe favet,
ut - quod antea saeculo contingebat - is trium annorum spacio
quinque ex hoc consessu Caesari commendarit antecessores
quos regios episcopos designavit. Quantum autem in his ipsis
sit doctrinae instar, etiam atque etiam cogitate: omnium aetatum
omniumque doctarum gentium principes in quaque scientia
scriptores quemque horum ex sua cuiusque facultatis vi mente
condere ut vobis non solum promptos habeant et ad manum
paratos, sed, ubi usus opusve iis videatur, ab sese praeterea
explicatos, emendatos et auctos: cui facultati quisque suae
proluserunt periculosis solemnium praelectionum intra brevissimas
temporis angustias factis experimentis, quibus spectati
in hunc antecessorum ordinem lecti sunt. [>]

Vico DMH 9-10