— 241 —
LXI.
De succis acribus et acidis,
ex quibus fiunt
atramentum, sutorium,
alumen, etc.

      Nempe particulae quarum materia paullo solidior
est, quales sunt salis, meatibus istis interceptae atque
contusae, ex teretibus et rigidis planae ac flexiles
redduntur: non aliter quam ferri candentis virga
rotunda crebris malleorum ictibus in laminam oblongam
potest complanari. Cumque interim hae particulae,
vi caloris actae, hinc inde per meatus istos serpant,
duris eorum parietibus allisae atque affrictae,
gladiolorum instar acuuntur, sicque in succos quosdam
acres, acidos, erodentes vertuntur: qui succi postea
cum metallica materia concrescentes, atramentum
sutorium; cum lapidea, alumen; et sic alia multa
componunt.
Descartes PPh 241