— 240 —
LX.
De istius caloris
actione
.
      Unde fit, ut omnes particulae hujus terrae interioris
C semper aliquantulum, et modo plus modo minus
moveantur; non eae solum quae vicinis non annexae
— 241 —
sunt, ut particulae argenti vivi, et salis, et aquae dulcis,
et aliae quaevis in majoribus ejus meatibus contentae;
sed etiam eae quae sunt omnium durissimae, ac sibi mutuo
quam-firmissime adhaerent. Non quidem quod hae
ab invicem plane separentur; sed eodem modo quo
videmus arborum ramos ventis impulsos agitari, et
eorum intervalla nunc majora reddi, nunc minora,
quamvis istae arbores idcirco radicibus suis non evellantur:
ita putandum est crassas et ramosas corporis
C particulas ita connexas esse atque implexas, ut non
soleant vi caloris ab invicem plane disjungi, sed aliquantulum
duntaxat concutiantur, et meatus circa se
relictos modo magis modo minus aperiant. Cumque
duriores sint aliis particulis, ex superioribus corporibus
D et E in meatus istos delapsis, ipsas facile
motu isto suo contundunt et comminuunt, sicque ad
duo genera figurarum reducunt, quae hic sunt consideranda.
Descartes PPh 240-241