— 9 —
      Heros enim philosophis definitur «qui sublimia appetit».
Sublimia autem iisdem ipsis sunt haec optima maxima: supra
naturam Deus; in natura haec spectabilium rerum universitas,
in qua neque quid maius est quam hominum genus, neque
quid proinde melius quam generis humani felicitas, ad quam
unam uni unice intendunt heroës, qui, fama meritorum in
genus humanum maxime pervagata, qua per populos et nationes
perstrepente voce Cicero eleganter gloriam describit, nominis
sibi pariunt immortalitatem. Itaque vestra vobis studia principio
ad Deum optimum maximum sunt dirigenda; deinde
prae Dei gloria, qui nobis in universum genus humanum diligentiam
iubet, ad generis humani felicitatem. Quum haec igitur
proposita exposita ita sint, eia agite, adolescentes ad optima
maxima nati, et mente heroica ad hanc studiorum universitatem
animos Deo plenos appellite, ac proinde cunctis terrenis
affectibus defoecatos ac puros, et cum ingenti vestro profectu
experiminor divinum verum illud: «Initium sapientiae est
timor Domini».
      Mens enim, quae divinis rebus suapte natura infinitis aeternisque
oblectatur, non potest non agitare sublimia, non conari
grandia, non efficere egregia: quare illa est persuasio minime
temeraria: viros pietate insignes, ubi se literis applicuerunt, non
sine certa divina ope, ut Caesarem Baronium cardinalem aliosque
quam multos, cum mole tum ingenio et doctrina, admiranda
opera lucubrasse. Dum vero isthinc mente heroica sapientiam
e primo limine salutatis, magno animo contemplemini
quae heic vobis ob oculos sunt exposita.
Vico DMH 9