— 239 —
LIX.
De inaequalitate caloris
interiorem Terram
pervadentis.

      Praeterea, quemadmodum videmus eas maculas,
quae quotidie circa Solem generantur, figuras habere
admodum irregulares et varias, ita existimandum est
— 240 —
mediam Terrae regionem M, quae ex materia istis maculis
simili conflata est, non ubique esse aequaliter
densam; et ideo quibusdam in locis transitum praebere
majori copiae primi elementi, quam in reliquis; atque
hanc materiam primi elementi, per corpus C transeuntem,

ejus partes quibusdam in locis fortius quam
in aliis commovere, sicuti etiam calor a Solis radiis
excitatus, atque, ut supra dictum est, usque ad intima
Terrae pertingens, non uniformiter agit in hoc corpus
C, quia facilius ei communicatur per fragmenta
corporis E, quam per aquam D: [>]
Descartes PPh 239-240