— 239 —
LVIII.
De natura argenti vivi.
      Verum infra istam superficiem, partes corporis C
minus arcte sibi mutuo adhaerent; ac etiam forte in
quadam ab ipsa distantia, multae simul sunt congregatae,
quae figuras habent tam teretes et tam laeves, ut,
quamvis ob gravitatem suam sibi mutuo incumbant,
nec, quemadmodum aquae partes, globulos secundi
elementi undique circa se fluere permittant, facile tamen
agitentur, tum a minutioribus ex istis globulis,
qui nonnulla etiam spatia inter ipsas inveniunt, tum
praecipue a materia primi elementi, quae omnes angustissimos
angulos ibi relictos replet. Atque ideo liquorem
componunt valde ponderosum et minime pellucidum,
cujusmodi est argentum vivum.
Descartes PPh 239