— 7 —
IX.
Quid sit cogitatio.

      Cogitationis nomine, intelligo illa omnia, quae nobis
consciis in nobis fiunt, quatenus eorum in nobis conscientia
est. Atque ita non modo intelligere, velle, imaginari,
sed etiam sentire, idem est hic quod cogitare.
Nam si dicam, ego video, vel ego ambulo, ergo sum;
et hoc intelligam de visione, aut ambulatione, quae
corpore peragitur, conclusio non est absolute certa;
quia, ut saepe fit in somnis, possum putare me videre,
vel ambulare, quamvis oculos non aperiam, et loco
non movear, atque etiam forte, quamvis nullum habeam
corpus. Sed si intelligam de ipso sensu sive conscientia
videndi aut ambulandi, quia tunc refertur ad
— 8 —
mentem, quae sola sentit sive cogitat se videre aut ambulare,
est plane certa.
Descartes PPh 7-8