— 238 —
LVII.
De natura Terrae interioris.
      Circa terram interiorem C, notare licet eam constare
particulis cujusvis figurae, ac tam crassis, ut globuli
secundi elementi ordinario suo motu eas secum
non abripiant, sed tantum deorsum premendo graves
reddant, ac per meatus, qui plurimi inter ipsas reperiuntur,
— 239 —
transeundo, nonnihil commoveant. Quod
etiam facit materia primi elementi, eos ex istis meatibus,
qui angustissimi sunt, replens; ac idem faciunt
particulae terrestres superiorum corporum D et E,
quae saepe in eos qui sunt omnium latissimi descendunt,
atque inde nonnullas ex crassis hujus corporis
particulis secum abducunt. Quippe credibile est, superiorem
ejus superficiem constare partibus ramosis,
sibi quidem mutuo valde firmiter annexis; utpote quae,
dum hoc corpus formaretur, impetum globulorum
coelestium per corpora B et D discurrentium, primae
sustinuerunt et fregerunt; sed inter quas nihilominus
permulta sunt intervalla satis lata, ut per ipsa particulae
aquae dulcis, et salis, nec non etiam aliae angulosae
aut ramosae, ex corpore E delapsae, transire possint.
Descartes PPh 238-239