— 238 —
LVI.
Quomodo ejus caussae
particulares, in singulis
litoribus sint
investigandae.

      Quarum omnium varietatum causae particulares deduci
poterunt ex dictis, si consideremus aquas Oceani,
cum Luna nova est vel plena, in locis a litoribus remotis
versus Eclipticam et Aequatorem hora sexta, tam
matutina quam vespertina, esse altissimas, et ideo versus
litora fluere; hora autem duodecima, esse maxime
depressas, et ideo a litoribus ad illa loca refluere: ac
prout litora sunt vicina vel remota, prout aquae ad
ipsa tendunt per vias magis rectas vel obliquas, latas
vel angustas, profundas vel vadosas, ad ipsa citius aut
tardius, et in majore aut minore copia deferri. Ac
etiam, propter admodum varios et inaequales eorum
anfractus, saepe contingere ut aquae versus unum littus
tendentes, iis quae ab alio litore veniunt occurrant,
utque ita earum cursus diversimode mutetur. Ac
denique varios ventos, et quorum nonnulli quibusdam
in locis ordinarii sunt, istas aquas diversis modis
impellere. Nihil enim puto ullibi observari circa
fluxum et refluxum maris, cujus caussae in his paucis
non contineantur.
Descartes PPh 238