— 237 —
LIV.
Cur in eadem poli altitudine,
regiones
quae mare habent ad
Orientem, sint aliis
magis temperatae.

      Qui fluxus, licet non admodum celer, manifeste
tamen deprehenditur ex eo quod magnae navigationes
sint multo tardiores et difficiliores versus partes
Orientales quam versus Occidentales; et quod in quibusdam
maris angustiis, aqua semper fluat versus occasum;
et denique quod, caeteris paribus, eae regiones
quae mare habent in Oriente, ut Brasilia, non tantum
Solis calorem sentiant, quam eae quae longos terrae
tractus habent ad Orientem et mare ad Occidentem,
ut Guinea; quoniam aër qui a mari venit, frigidior est,
quam qui a Terra.
LV.
Cur nullus sit fluxus
nec refluxus in lacubus
et stagnis: aut
cur in variis litoribus
variis horis fiat.

      Notandum denique, totam quidem Terram mari
non tegi, ut paullo ante assumpsimus; sed tamen, quia
Oceanus per omnem ejus ambitum se diffundit, idem
de illo, quantum ad generalem aquarum motum, esse
intelligendum, ac si totam involveret. Lacus autem et
stagna, quorum aquae ab Oceano sunt disjunctae, nullos
ejusmodi motus patiuntur: quia eorum superficies
tam latae non sunt, ut multo magis in una parte quam
in alia, ob Lunae praesentiam, a materia coelesti premantur.
— 238 —
Atque propter inaequalitatem sinuum et anfractuum,
quibus cingitur Oceanus, ejus aquarum
incrementa et decrementa diversis horis ad diversa
litora perveniunt, unde innumerae eorum varietates
oriuntur.
Descartes PPh 237-238