— 236 —
LIII.
Cur aër et aqua semper
ab Oriente ad Occidentem
fluant.

      Praeterea notandum est, dum Terra fertur ab E per
— 237 —
F versus G, sive ab Occidente in Orientem, aquae tumorem
412, itemque aëris tumorem 856, qui nunc
parti Terrae E incumbunt, paullatim ad alias ejus partes
magis Occidentales migrare; ita ut post sex horas
incumbant parti Terrae H, et post horas duodecim
parti Terrae G. Idemque etiam de tumoribus aquae et
aëris 234 et 678 est intelligendum. Unde fit, ut aqua
et aër ab Orientalibus Terrae partibus, in ejusdem partes
Occidentales fluxu continuo ferantur.
Descartes PPh 236-237