— 236 —
LII.
Cur in aequinoctiis aestus maris sint
maximi.

      Notandum etiam, Lunam semper esse in plano
Eclipticae vicino, Terram autem motu diurno secundum
planum aequatoris converti; quae duo plana in
aequinoctiis se intersecant, in solstitiis autem multum
ab invicem distant: unde sequitur, maximos aestus
maris esse debere circa initia Veris et Autumni.
Descartes PPh 236