— 234 —
L.
Cur aqua horis 6 1/5 ascendat,
et horis 6 1/5
descendat.

      Jam vero, quia pars Terrae quae nunc est in F, e regione
puncti B, ubi mare est quam-minime altum,
post sex horas erit in G, e regione puncti C, ubi est altissimum,
et post sex alias horas in H, e regione puncti
D, atque ita consequenter; vel potius, quia Luna etiam
interim nonnihil progreditur a B versus C, utpote quae
mensis spatio circulum ABCD percurrit, pars Terrae
— 235 —
quae nunc est in F, e regione corporis Lunae, post sex
horas cum 1 2 minutis, praeterpropter, erit ultra punctum
G, in ea diametro vorticis ABCD, quae illam
ejusdem vorticis diametrum, in qua tunc Luna erit, ad
angulos rectos intersecat; tuncque aqua erit ibi altissima;

et post sex alias horas cum duodecim minutis, erit
ultra punctum H, in loco ubi aqua erit quamminime
alta, etc. Unde clare intelligitur aquam maris, singulis
duodecim horis cum 2 4 minutis, in uno et eodem loco
fluere ac refluere debere.
LI.
Cur aestus maris sint
majores, cum Luna
plena est vel nova.

      Notandum est hunc vorticem ABCD non esse accurate
rotundum, sed eam ejus diametrum, in qua
— 236 —
Luna versatur cum est nova vel plena, breviorem esse
illa quae ipsam secat ad angulos rectos, ut in superiore
parte ostensum est; unde sequitur fluxus et refluxus
maris debere esse majores, cum Luna nova est vel
plena, quam in temporibus intermediis.

Descartes PPh 234-236