— 232 —
XLIX.
De fluxu et refluxu
maris.

      Explicui etiam in Meteoris caussas ventorum, a
quibus mare variis irregularibus modis agitatur. Sed
— 233 —
superest alius regularis ejus motus, quo bis in die singulis
in locis attollitur et deprimitur, interimque semper
ab Oriente in Occidentem fluit. Ad cujus [maris] motus
caussam explicandam, ponamus nobis ob oculos exiguum
illum coeli vorticem, qui Terram pro centro
habet, quique cum illa et cum Luna in majori vortice
circa Solem fertur. Sitque ABCD ille exiguus vortex;

EFGH Terra; 1234 superficies maris, a quo, majoris
perspicuitatis caussa, Terram ubique tegi supponimus;
et 5678 superficies aëris mare ambientis. Jamque consideremus,
si nulla in isto vortice Luna esset, punctum
T, quod est centrum Terrae, fore in puncto M, quod
est vorticis centrum; sed Luna « existente versus B,
— 234 —
hoc centrum T esse debere inter M et D: quia, cum
materia coelestis hujus vorticis aliquanto celerius moveatur
quam Luna vel Terra, quas secum defert, nisi
punctum T aliquanto magis distaret a B quam a D,
Lunae praesentia impediret, ne illa tam libere fluere
posset inter B et T, quam inter T et D; cumque locus
Terrae in isto vortice non determinetur, nisi ab aequalitate
virium materiae coelestis eam circumfluentis,
evidens est ipsam idcirco nonnihil accedere debere
versus D. [>]
Descartes PPh 232-234